Latin
12.25 to 12.46
Augustine, De Dono Perseverantiae 12.25-46
Unproofread scanNot analysed yet
In Evangelio tamen graeco nusquam inveni, nisi, Ne nos inferas in tentationem. Tutiores igitur vivimus, si totum Deo damus; non amem nos illi ex parte, et nobis ex parte committtimus; quod vidit iste venerabilis martyr. Nam cum eumdem locum Orationis exponeret, ait post cætera: «Quando autemrogamus, ne in tentationem veniamus; admouemur infinnitatis ct imbecillitatis nostræ, dom sic rogamus, ne quis se insolenter extollat, ne quis sibi superbe et arrogacier aliquid assumat, ne quis aut confessionis aut passionis gloriam suam ducat: cum Dominus ipse humilitatem docens, dixerit, Vigilate et orate, ne veniatis in tentationem; spiritus quidena promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41): ut dum præcedit humilis et submissa confessio, et datur lotum Deo. quidquid suppliciter cum timore Dei petitur, ipsius pietatc præstetur. »CAPUT VII. —t3. Si ergo alia documenta non essent, hæc dominica oratio nobis ad causam gratue, quam defendimus, sola sufficcret: quia nihil novis reliquit \in quo tanquam in nostro gloriemur. Siquidem et ut non discedamus a Deo, non ostendit dandum esse nisi a Deo, cum poscendum ostendit a Deo. Qui enim non infertur in tentaUonem, non discedit a Deo. Non est hoc omnino in viribus liberi ar. bitrii, quales nunc sunt: fuerat in homine antequam caderet. Quæ tamen libertas voluntatis in illius primae conditionis præstantia quantum valuerit, apparuit in Angelis, qui, diabolo cum suis cadente, in veritate steterunt, et ad securitatem perpetuam non. cadendi, in qua nunc eos esse certissimi sumus, pervenire meruerunt. Post casum autem homilais, nonnisi ad gratiam suam Deus voluit pertinere, ut homo accedat ad eum; neque nisi ad gratiam suam voluit pertinere, ut homo non recedat ab eo. i4. Hanc gratiam posuit in illo, in quo sortem consecuti sumus, prædestinati secundum propositum ejus qui universa operatur.