# De Dono Perseverantiae 12.47-67

Augustine, De Dono Perseverantiae, 12.47 to 12.67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/12.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/12.47

Ac per hoc sicut operatur ut accedamus, sic operatur ne discedamus. Propter quod ei per prophetam2 dictum est, Fiat manus tua super virum dexter. tum, et super fliun hominis quem confirmasti tibi; et non discedimus a te (Psal. LXXIX, 18, 19). Iste certe non est Adam primus, in quo discessimus ab eo: sed Adam novissimus, super quem fiL manus ejus, ut non discedamus ab eo. Christus enim totus cum membris suis est, - propter Ecclesiam, quæ est corpus ejus, plenitudo ejus. Cum ergo fit super cum manus Dei, ut non discedamus a Deo, ad nos utique pervenit opus Dci (hoc est enim * manus Dei): quo opere Dci fit ut simus in Charisio permanentes cum Deo; non sicut in Adam, discedentes a Deo. In Christo enim sortem consecuti sumus, praedestinati secundum propositum ejus qui universa operatur. Manus igitur Dei est ista, non nostra, ut non discedamus a Deo. Manus, inquam, ejus est ista, qui dixit, Timorem meum dabo in cor corum, ut a me non recedant (Jerem. XXIII, 40). t5. Propter quod et posci a se voluit, ne inferamur in tentationem: quia et si non inferimur, nulla ab eo ratione discedimus. Quod poterat nobis et non orantibus dari: sed oratione nostra nos voluit admoneri, a quo accipiamus hæc beneficia. A quo enim, nisi ab illo accipimus, a quo jussum est ut petamus? Prorsus in bac re uon operosas disputationes exspectet Ecclesia: sed attendat quotidianas orationes suas. Orat, ut increduli credant: Deus ergo convertit ad fidem l. Orat, ut credentes perseverent: Deus ergo donat perseverantiam usque in finem. Hæc Deus facturum se esse praescivit 2: Ipsa est praedestinatio sanctorum, quos elegit in Christo ante constitutionem mundi, ut essent sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate;

---

Augustine, De Dono Perseverantiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp757/tmp757/tmp757.tmp757.opp-lat1.xml.
