Latin
12.92 to 12.110
Augustine, De Dono Perseverantiae 12.92-110
Unproofread scanNot analysed yet
Numquid et hic audierunt murmurantes a patrefamilias, nisi, Hoc volo? Ita quippe ejus crga alios fuit largitas, ut erga alios nulla esset iniquitas. Et isti quidem ulriquc in honis sunt: verumtamen quantum ad justitiam spectat et gratiam, potest et de reo qui liberatur, recte dici reo qui damnatur 1, Tolle quod tuum est, et vude; huic aurem volo quod hon debetur donare. An non licet mihi facere quod volo? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum (Matlh. xx, 1-15)? Hic ille si dicat, Cur non et milii? merito audiet, homo, tu quis es, qui respondeas Deo (Rom. IX, 20)? Quem certe in uno vestrum benignissimum largitorem, in te vero exactorem justissimum, in nullo tamen cernis injustum. Cura enim justus esset, etiamsi utrumque puniret: qui liberatur, habet unde gratias agat; qui damnatur, non habet quod reprehendat. i8. c Sed si jam, »inquit, «hoc oportebat, tit damnatis non omnibus, quid omnibus deberetur ostenderet, atque ita gratius suam gratiam vasis I misericordiae commendaret; cur in eadem causa me qnam illum potius puniet, aut illum quam me potius liberabit? »Hoc non dico: si quæris quare; qnia fateor me non invenire quid dicam. Si et hoc quæris quare; quia in hac re sicut juata est ira ejus, sicot magna est misericordia ejus, ita inscrutabilia judicia ejus