# De Dono Perseverantiae 19

Augustine, De Dono Perseverantiae, Admomtio Pp. Benedictinorum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/19

Adhuc pergat et dicat, Cur quibusdam qui cum coluerunt bona fide, perleverare usque in finem non dedit? Cur putas, nisi quia non mentitur qui dicit, Ex nobis exierunt, aed non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19)? Numquid ergo hominum naturae duae sunt? Absit. Si dux naturæ essent, gratia ulla non esset: nulli enim daretur gratuita libcratio, si naturæ debita redderetur. Hominibus autem videtur, omnes qui boni apparent fideles, perseverantiam usque in finem accipere debuisse. Deus autem melius esse judicavit, miscere quosdam non perseveraturos certo numero sanctorum suorum; ut quibus non expedit in hujus vitæ tentatione securitas, non possint esse securi. Multos enim a perniciosa elatione reprimit quod ait Apostolus: Quapropter, qui videtur stare, videat ne cadat (( Cor. x, i£). Voluntate autem sua cadit, qui cadit; et voluntate Dei stat, qui stat. Potens est enim Deus statuere illum (Rom. XIV, 4): non ergo se ipse, sed Deus. Verumtamen bonum est non allum sapere, sed timere (Id. xi, 20). In cogitatione autem sua vel cadit quis.. que, vel stat. Sicut autem Apostolus alt, quod in libro superiore memoravi, Non sumus idonei cogitare aliquid quad ex nobismetipsis, aed sufficientia nostra ex Deo eat (II Cor. tu, 5). Quem seculus et beatas Ambrosius audet et dicit: Non enim in potestate nostra cor nostrum, et nostrœ cogitationes. Quod omnis qui humiliter et veraciter pius est, esse verissimum sentit.

---

Augustine, De Dono Perseverantiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp757/tmp757/tmp757.tmp757.opp-lat1.xml.
