# De Dono Perseverantiae 23.1-17

Augustine, De Dono Perseverantiae, 23.1 to 23.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/23.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/23.1

Si enim quaeratur a nobis, cur apud eos tanta miracula facta sint qui videntes ea non fuerant cre. dituri, et apud eos facta non sint qui crederent si viderent; quid respondebimus? Numquid dicturi sumus, quod in libro illo dixi, ubi sex quibusdam quæstionibus Paganorum, sine præjudicio tamen aliarum causarum, quas prudentes possunt vestigare, respondi? Hoc quippe, ut scitis, cum Christus quare post tam longa tempora venerit, quæreretur, dixi, quod his temporibus et his locis quibus Evangelium ejus non ea! prædicatum, tales omnes in ejus prædicatione futuros. esse præsciebat, quales multi in ejus corporali præsentia fuerunt, qui in eum nec suscitatis ab eo mortuis credere voluerunt. Item paulo post in eodem libro, atque in eadem quæstione: Quid mirum, inquam, si tam infidelibu. plenum orbem terrarum Christus prioribus areculis noverat, ut eia prædicari merito nollet, quos nec verbis nec miraculis suis credituros esse præsciebat.(Epist. 102, quæst. i)? Næc certe de Tyro et Sidone, non possumus dicere, et in eis cognoscimus ad eas * causas prædestinationis haec divina judicia pertinere, sine quarum causarum latentium præjudicio tunc ista respondere me dixi. Facile est quippe ut infidelitatem accusemus Jodaeorum de libera voluntate vementem, qui factis apud se tam magnis virtutibus Credere noluerunt. Quod et Dominus increpans arguit, et dicit: Væ libi, Chorozain et Bethsaida: quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes, quæ factæ sunt in tobis. olim in citicio et cinere pænitentiam egissent..Sed nuhlquid possumus dicere, etiam Tyrios et Sidonios tatibus apud se virtutibus factis credere noluisse, aut credituros non fuisse, si fierent? cum eis ipse Dominus attestetur, quod acturi essent magnae humilitatis pænitentiam, si In eIs faCta essent divinarum illa signa virtutum. Et tamen in die judicii pumentur i quamvis minori supplicio quam illæ civitates, quae apud se virtutibus factis credere noluerunt.

---

Augustine, De Dono Perseverantiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp757/tmp757/tmp757.tmp757.opp-lat1.xml.
