Latin
23.18 to 23.36
Augustine, De Dono Perseverantiae 23.18-36
Unproofread scanNot analysed yet
Secatus enim Dominus ait: Verumtamen dico vobis, Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii quam vobis (Matth. XI, 21, 22). Severius ergo punientur isti, illi remissius; sed tamen punientur. Porro si etiam secundum facta que facturi essent si viverent, mortui judicantur; profecto, quia fideles futuri erant isti, si eis cum tantis miraculis fuisset Evangelium praedicatum, non suntutiquepuniendi; punientur autem; (a) falsum est igitur et secundum ea mortuos judicari, quae facturi essent si ad viventes Evangelium perveniret. Et si hoc falsum est, non est cur dicatur de infantibus qui percunt sine Baptismate morientes, hoc in eis eo merito fieri, quia priescivit eos Deus, si viverent, praedicatumque illis fuisset Evangelium, infideliter audituros. Restat igitur ut solo peccato originali teneantur obstricti, et propter hoc solum eant in damnationem; quod videmus aliis eamdem habentibus causam I non nisi per Dei gratuitam gratiam regeneratione donari; et ejus occulto, justo tamcn judicio, quoniam non est iniquitas apud Deum (Rom. IX, 14), quosdam etiam post Baptismum pessime vivendo perituros, in hac tamen vita quo usque pereant detineri; qui non perirent, si eis corporis mors, lapsum corum præveniens, subveniret. Quoniam nullus mortuus judicatur ex bonis seu malis, quae fuerat si non morerctur acturus: alioquin Tyrii et Sidonii non secundum ca quæ gesserunt poenas luerent; sed potius secundum ea quae gesturi fuerant, si in eis illæ virtutes evangelicæ factae fuissent, per grandem poenitentiam ct per Christi fidem consequerentur salutem. CAPUT X. —24. Quidam disputator catholicus non ignobilis hunc Evangelii locum sic cxposuit, ut diceret præscisse Dominum Tyrios et Sidonios a fide fuisse postea recessuros, cum factis apud se miraculis credidissent, et misericordia potius non eum illic ista fecisse: quoniam graviori poenae obnoxii fierent, si fidem quam tenuerant reliquissent, quam si eam nullo tempore tenuissent.