Latin
23.48 to 23.66
Augustine, De Dono Perseverantiae 23.48-66
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XI. —25. Proinde, sicut Apostolus ait, Non volentis neque currentis, aed miserenlis eat Dei (Rom. IX, 16): qui et parvulis quibus vult, etiam non volentibus neque currentibus subvenit, quos ante constitutionem mundi elegit in Christo, daturus cis gratiam gratis, hoc est, nullis eorum vel fidei vel operum meritis praecedentibus: et majoribus etiam his quos praevidit, si apud eos facta essent, suis miraculis credituros, quibus non vult subvenire, non subvenit; de quibus in sua prædestinatione occulte quidem, sed juste aliud judicavit. Non enim est iniquitas apud Deum; sed inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Id. it, 33): universae autem viae Domini misericordia et veritas (Psal. xxiv, 10). Investigabilis ergo est misericordia, qua cujus vult miseretur, nullis ejus præcedentibus meritis: et investigabilis veritas, qua quem vult obdurat (Rom. IX, 18), ejus quidem praecedentibus meritis, sed cum eo cujus miseretur plerumque communibus. Sicut duorum geminorum, quorum unus assumitur, unus relinquitur, dispar est exitus, merita communia: in quibus tamen sic alter magna Dei bonitate liberatur, ut alter nulla ejus iniquitatedamnetur. Numquid enim iniquitas est apud Deum? Absit: sed investigabiles sunt viae ipsius. Itaque misericordiam ejus in his qui liberantur, et veritatem in his qui puniuntur, sine dubitatione credamus: neque inscrutabilia scrutari, aut investigabilia vestigare conemur. Ex ore quippe infantium et lactentium suam perficit laudem (Psal. VIII, 3): ut quod in his videmus quorum liberationem bona eorum merita nulla praecedunt, et in his quorum damnationem utrisque communia originalia sola praecedunt; hoc et in majoribus fieri nequaquam omnino cuncte mur, id est, non putantes, vel secundum sua merita gratiam cuiquam dari, vel nisi suis meritis quemquam puniri, sive pares qui liberantur atque puniuntur, sive dispares habeant causas malas; ut qui videtur stare, videat ne cadat (I Cor.