# De Dono Perseverantiae 26

Augustine, De Dono Perseverantiae, Admomtio Pp. Benedictinorum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/26

Cur autem causam parvulorum ad exemplum majorum, » sicut scribitis, « non patiuntur afferri. (Supra, in Epist. Hilarii, n. 8) homines, qui contra Pelagianos non dubitant esse peccatum originale, quod per unum hominem intravit in mundum, et ex uno omnes isse in condemnationem (Rom. v, 12,16)? Quod et Manichaei non accipiunt, qui non solum omnes Veleris Instrumenti scripturas in ulla auctoritate non habent; verum etiam eas quae ad Novum pertinent Testamentum sic accipiunt, ut suo quodam privilegio, imo sacrilegio, quod volunt sumant, quod nolunt rejiciant: contra quos agebam in libris deLi. bero Arbitrio, unde isti nobis praescribendum putant. Ideo quaestiones operosissimas incidentes enucleate solvere nolui, ne nimium longum opus esset, ubi me adversus tam perversos testimoniorum divinornm non adjuvabat auctoritas. Et poteram, sicut feci, quodlibet horum verum esset, quae non definite interponebam, certa tamen ratione concludere, in omnibus Deum esse laudandum, sine ulla necessitate credendi duas, sicut illi volunt, coaeternas boni et mali permixtas esse substantias.

---

Augustine, De Dono Perseverantiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp757/tmp757/tmp757.tmp757.opp-lat1.xml.
