# De Dono Perseverantiae 27.13-34

Augustine, De Dono Perseverantiae, 27.13 to 27.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/27.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/27.13

lib.1,c. 9, n. 6). Hæc dixi in primo libro Retractationum, cum retractarem libros de Libero Arbitrio. Nee sola sane ista ibi n me dicta sunt de bis libris; verum et alia multa, quae huic ad vos operi inserere longum putavi, et non necessarium: quod et vos existimo esse judicaturos, cum omnia legeritis. Quamvis ergo in libro tertio de Libero Arbitrio ita de parvulis disputaverim, ut etiamsi verum esset quod dicunt Pelagiani, ignorantiam et difficultatem, sine quibus nullus hominum nascitur, primordia, non supplicia esse naturæ; vincerentur tamen Manichæi, qui volunt duas, boni scilicet et mali, coæternas esse naturas: numquid ideo fides in dubium vocanda vel deserenda est, quam contra ipsos Pelagianos catholica defendit Ecclesia, quæ asserit originale esse peccatum, cujus reatus generatione contractus, regeneratione solvendus est? Quod si et isti fatentur nobiscum, ut simul in hac causa Pelagianoram destruamus errorem; cur putant esse dubitandum, quod etiam parvulos Deus, quibus dat suam gratiam per Baptismatis sacramentum, eruat de potestate tenebrarum, et transferat in regnum Filii chartuLis suae (Coloss. I, ł3)? In eo ergo quod aliis cam dat, aliis non dat, cur nolunt cantare Domino misericordiam et judicium (Psal. c, 1)? Cur autem illis potius quam illis detur, Quis cognovit sensum Domini (Rom. XI, 3ł)? Quis inscrutabilia scrutari valeat? quia investigabilia vestigare? CAPUT XII.- is. Conficitur itaque gratiam Dei non seeundum merita accipientium dari, sed secundum placitum voluntatis ejus, in laudem et gloriam ipsius gratiæ ejus ( Ephes. i, 5), ut qui gloriatur, nullo modo in se ipso, sed in Domino glorietur (I Cor. 1, 31): qui hominibus dat quibus vult, quoniam misericors est; quod et si non det, justus est: et non dat quibus non vult, ut notas faciat divitias gloriae suæ in vasa misericordiæ ( Rom.

---

Augustine, De Dono Perseverantiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp757/tmp757/tmp757.tmp757.opp-lat1.xml.
