# De Dono Perseverantiae 31.1-14

Augustine, De Dono Perseverantiae, 31.1 to 31.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/31.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/31.1

Videtis enim 1, charissimi, quam sit absurdum, et a fidei sanitate atque sinceritate veritatis alienum, ut dicamus parvulos mortuos secundum ea judicari, quae præsciti sunt facturi esse si viverent. In bane autem sententiam, quam certe omnis sensus humanus quantulacumque ratione subnixus, maximeque christianus, exhorret, ire compulsi sunt, qui sic a Pelagianorum errore alieni esse voluerunt, ut tamen gratiam Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, qua nobis una post lapsum primi hominis, in quo omnes cecidimus, subvenitur, secundum mcrita nostra dari sibi adhuc existiment esse credendum, et disputatione insupcr proferendum. Quod ipse Pelagius ante orientales episcopos judices, damnationis suae timore damnavit. Hoc autem si non dicatur, de mortuorum scilicet operibus, quae facturi fuerant si viverent, bonis aut malis, ac per hoc nullis et in ipsa Dei præscientia ' non futuris; hoc ergo si non dicatur, quod cernitis quanto erroro dicatur; quid restabit, nisi ut gratiam Dei non secundum merita nostra dari, quod contra hæresim Pelagianam catholica de. fendit Ecclesia, rernota contentionis caligine fateamur; atque id maxime in parvulis cvidentiore veritate cer.. namus V Neque cnim fato cogitur Deus illis infantibus subvenire, illis autem non subvenire; cam sit utrisque causa communis: aut res humanas in parvulis non divina providentia, sed fortuitis agi casibus opinabimur, cum rationales vel damnandæ vel liberandæ sint animæ; quandoquidem nec passer cadit in terram sine voluntate Patris nostri qui in caelis cst ( Matth. x, 29 ): aut parentum negligentiæ sic tribuendum est9, quod parvuli sine Baptismate moriuntur, ut nihil ibi agant superna judicia; tanquam ipsi qui hoc modo male moriuntur, parentes sibi negligcnles voluntate propria de quibus nascerentur, elegerint: quid dicam, quod parvulus aliquando antequam illi per ministerium baptizantis succurri possit, exspirat? Plerumque enim festinantibus pareotibus et paratis ministris ut Baptismus parvulo detur, Dco tamen nolente non datur, qui eui paululum in hac vita non tenuit ut daretur.

---

Augustine, De Dono Perseverantiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp757/tmp757/tmp757.tmp757.opp-lat1.xml.
