# De Dono Perseverantiae 31.15-30

Augustine, De Dono Perseverantiae, 31.15 to 31.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/31.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/31.15

Quid etiam, quod aliquando parvulis inQdelium filiis potuit, ne irent in perditionem, et filiis fidelium non potuit Baptismate subveniri? Ubi certe ostenditur quod personarum apud Deum non sit acceptio ( Rom. u, 11 ): alioquin cultorum suorum potius, quam inimicorum filios liberaret. CAPUT XIII. — 32. Jam vero, quoniam de dono I perseverantiae nunc agimus, quid est quod, morituro non baptizato subvenitur, ne sinc Baptismate moriatur; et baptizato casuro non subvenitur, ut ante moriatur? Nisi forte illi adhuc absurditati auscultabimus, qua dicitur nibil prodesse cuiquam mori anlequam cadat, quia secundum eos actus judicabitur, quos eum præscivit Deus acturum fuisse si viveret. Hanc perversitatem sanitati fidei tam vehementer adversam, quis patienter audiat? quis ferat? Et tamen hoc dicere urgentur, qui non fatentur gratiam Dei non secundum merita nostra dari. Qui autem nolunt dicere unumquemque mortuorum secundum ea judicari, quæ Deus illum præscivit acturum fuisse si viveret, intuentes quam manifesta falsitate et quanta absurditate dicatur; non eis remanet cur dicam, quod in Pelagianis damnavit, et ab ipso Pclagio damnari fecit Ecclesia, gratiam Dei secundum merita nostra dari: cum videant alios parvulos nou regeneratos ad æternam mortem, alios autem regenera. tos ad æternam vitam tulli de hac vila; ipsosque regeneratos, alios perseverantes usque in finem hinc ire, alios quousque decidant hic teneri, qui uliquo non decidissent, si antequam laberentur hinc exissent; et rursus quosdam lapsos quousque redeam non exire de hac vita, qui utique perirent, si antequam redirent, exirent.

---

Augustine, De Dono Perseverantiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp757/tmp757/tmp757.tmp757.opp-lat1.xml.
