Latin
33.1 to 33.20
Augustine, De Dono Perseverantiae 33.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
Unde satis dilucide ostenditur, et inchoandi, et usque in finem perseverandi gratiam Dei non secundum merita nostra dari; sed dari secundum ipsius secretissimam, camdemque justissimam, sapientissimam, benelicentissimam voluntatem: quoniam quos prædestinavit, ipsos et vocavit (Id. VIII, 50 )vocatione illa de qua dicium est, Sine pænitentia sunt dona et vocatio Dei (Id. XI, 29). Ad quam vocationem pertinere nullus est homo ab hominibus certa asseveratione dicendus, nisi cum de hoc saeculo exierit: in hac aulcm vita bumana quæ tentatio est super terram (Job vu, i ),qui videtur stare, videat ne cadat (I Cor. x, 12 ). Ideo quippe (sicut jam supra diximus [Cap. 8, n. 19]) non perseveraturi perseveraturis providentissima Dei voluntate miscentur, ut esse discamus uon alta sapientes, sed bumilibus consentientes (Rom. XII, 16 ),et cum timore et tremore nostram ipsorum salutem operemur: Deus est enim qui operatur in nobis et velle et operari, pro bona Voluntate (Philipp. 11, 42 et 43). Nos ergo volumus, sed Deus in nobis operatur et velle: nos ergo operamur, sed Deus in nobis operatur et operari, pro bona voluntate. Hoc nobis expedit et credere et dicere: hoc cst pium, boc verum, ut sit humilis et submissa confessio, et detur totum Deo. Cogitantes credimus, cogitantes loquimur, cogitantes agimus quidquid aginlus: quod autem attinet ad pictatis viam et verum Dei cultum, non samus idonei cogitare aliquid tanquam ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5 ). «Non enim est in potestate nostra cor nostram et nostrae cogitationes: »unde idem qui hoc ait, item dicit Ambrosius (De Fuga sæculi, cap. 4), c Quis autem tam beatus qui in corde suo semper ascendat? Sud hoc sine divino ausilio qui Heri potest? nullo profecto modo. Denique, I Inquit, «supra eadem Scriptura dicit, Beatus vir cujus ut auxilium ejus abs te, Domine;