# De Dono Perseverantiae 33.1-20

Augustine, De Dono Perseverantiae, 33.1 to 33.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/33.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/33.1

Unde satis dilucide ostenditur, et inchoandi, et usque in finem perseverandi gratiam Dei non secundum merita nostra dari; sed dari secundum ipsius secretissimam, camdemque justissimam, sapientissimam, benelicentissimam voluntatem: quoniam quos prædestinavit, ipsos et vocavit ( Id. VIII, 50 ) vocatione illa de qua dicium est, Sine pænitentia sunt dona et vocatio Dei ( Id. XI, 29). Ad quam vocationem pertinere nullus est homo ab hominibus certa asseveratione dicendus, nisi cum de hoc saeculo exierit: in hac aulcm vita bumana quæ tentatio est super terram ( Job vu, i ), qui videtur stare, videat ne cadat ( I Cor. x, 12 ). Ideo quippe ( sicut jam supra diximus [Cap. 8, n. 19]) non perseveraturi perseveraturis providentissima Dei voluntate miscentur, ut esse discamus uon alta sapientes, sed bumilibus consentientes ( Rom. XII, 16 ), et cum timore et tremore nostram ipsorum salutem operemur: Deus est enim qui operatur in nobis et velle et operari, pro bona Voluntate (Philipp. 11, 42 et 43). Nos ergo volumus, sed Deus in nobis operatur et velle: nos ergo operamur, sed Deus in nobis operatur et operari, pro bona voluntate. Hoc nobis expedit et credere et dicere: hoc cst pium, boc verum, ut sit humilis et submissa confessio, et detur totum Deo. Cogitantes credimus, cogitantes loquimur, cogitantes agimus quidquid aginlus: quod autem attinet ad pictatis viam et verum Dei cultum, non samus idonei cogitare aliquid tanquam ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est ( II Cor. III, 5 ). « Non enim est in potestate nostra cor nostram et nostrae cogitationes: » unde idem qui hoc ait, item dicit Ambrosius ( De Fuga sæculi, cap. 4), c Quis autem tam beatus qui in corde suo semper ascendat? Sud hoc sine divino ausilio qui Heri potest? nullo profecto modo. Denique, I Inquit, « supra eadem Scriptura dicit, Beatus vir cujus ut auxilium ejus abs te, Domine;

---

Augustine, De Dono Perseverantiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp757/tmp757/tmp757.tmp757.opp-lat1.xml.
