# De Dono Perseverantiae 33.21-40

Augustine, De Dono Perseverantiae, 33.21 to 33.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/33.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/33.21

ascensus in corde ejus I ( Psal. LXXXIII, 6 ). Hoc utique ut diceret, non solum in Litteris sacris legebat, sed sicut de illo viro sine dubitatione credendum est, etiam in corde suo sentiebat Ambrosius. Quod ergo in sacramentis fidelium dicitur, ut sursurn cor habeamus ad Dominum, munus est Domini: de quo munere ipsi Domino Deo nostro gratias agere, a sacerdote post hanc vocem quibus boc dicitur admonentut; et dignum ac justum esse respondent ( In praefatione ad canonem Missæ ). Cum enim non sit in nostra potestate cor nostrum, sed divino sublevetur auxilio, ut ascendat, et quæ sursum sunt sapiat, ubi Christus est in dextra Dei sedens, non quæ super terram ( Coloss. III, 1,2): eui de hac tanta re agendæ sunt gratiæ, nisi hoe facienti Domino Deo nostro, qui nos per tale beneficium liberando de profundo hujus mundi, elegit, et pracdeslinavit ante constitutionem mundi? CAPUT XIV.- 34. Sed aiunt « prædestinationis definitionem utilitati prædicationis adversam (Supra, in Epistolis Hilarii et Prosperi, col. 947-954). Quasi vero adversata sit Apostolo prædicanti. Nonne ille doctor Gentium in fide et veritate et prædestinationem toties commendavit, ct verbum Dei prædicare non destitit? Numquid quia dixit, Deus eat qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. n, 13 ); ideo non ipso, et ut velimus quæ Deo ptaceant, ei ut opercmur, hortatus esi? aut quia dixit, Qui in vobis bonum opus coepit, perficiet usque in diem Christi Jess (ld. I, 6.); ideo ut inciperent homines et perseverarent usque in finem, ipse non suasit? Nempe ipse Dominus hominibus præcepit ut crederent, atque ait, Credite 1 in Deum, et in me credite (Joan. XIV,1 ): aec tamen idco ejus falsa sententia cst, nec vana definitio ubi ait, Nemo venit ad me, id est, nemo credit in me, nisi fuerit ei datum a Patre meo ( Id.

---

Augustine, De Dono Perseverantiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp757/tmp757/tmp757.tmp757.opp-lat1.xml.
