Latin
5.40 to 5.53
Augustine, De Dono Perseverantiae 5.40-53
Unproofread scanNot analysed yet
vi, 7). homo, non verborum tuorum tantum, verum etiam cogitationum testis est Deus: si aliquid a tanto divite veraciter ac fideliter poscis; ab illo, a quo poscis, te accipere crede quod poscis. Noli eum labiis honorare, et super eum corde te extollere, credens a te ipso tibi esse, quod ah illo te fingis orare. An ab illo perseverantia ista forte non poscitur? Jam hoc qui dicit, non meis disputationibus refellendus, sed sanctorum orationibus onerandus est 2. An vero quisquam eorum est, qui non sibi poscat a Deo ut perseveret in eo; cum ipsa oratione quæ Dominica nuncupatur, quia eam Dominus docuit, quando oratur a sanctis, nihil peDe aliud quam perseverantia posci intelligatur? Legite aliquanto intentius ejus expositionem iit beati Cypriani martyris libro, quem de hac re condidil, cujus cst titulus, Dc Dominica Oratione: et videle ante quot annos, contra ea quae futura crant Pelagianorum venena, quale sit antidotum præparatum. Nam tria sunt, ut scitis, quai maximc adversus eos catholica defendit Ecclesia: quorum est unum, gratiam Dei non secundum merita nostra dari; quoniam Dei dona sunt, et Dei gratia conferuntur etiam merita universa justorum: alterum est, in quantacumque justitia, sine qualibuscumque peccatis in hoc corruptibili corpore neminem vivere: tertium est, obnoxium nasci hominem peccato primi hominis, et vinculo damnationis obstrictum, nisi reatus, qui generatione contrahitur, regeneratione solvatur. Horum trium hoc, quod loco ultimo posui, solum non tractatur in supradicto gloriosi martyris libro: de duobus vero caeteris tanta illic perspicuitate disseritur, ut supradicti haeretici, novi inimici gratiae Christi, longe ante reperiantur convicti esse quam nati. In his ergo meritis sanctorum, quae nulla nisi Dei dona sunt, etiam perseverantiam donum Dei esse sic loquitur. Dicimus, inquit, Sanctificetur nomen tuum: non quod optemus Deo, ut sanctificetur orationibus nostris;