# De Dono Perseverantiae 57.156-167

Augustine, De Dono Perseverantiae, 57.156 to 57.167. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.156
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.156

Cur denique ipsum apostolum Jacobum hujus gratiæ prædicatio non deterruit corripere inquietos, ct dicere, Si telum amarum habetis, et contentiones sunt in cordibus veslris, nolite gloriari et mendazes esse adversus veritatem: non eat ista sapientia desursum descendens; aed terrena, animalia, diabolica: ubi enim zetus et contentio, ibi inconstantia, et omne opus prauum (Jacobi III, 14-16)? Sicut ergo corripiendi sunt inquieti, cl divinis eloquiis testibus, ct ipsis quos nobiscum isti communes babent actibus noslris; neque hanc impedit correptionem, quod sapientiam pacificam, qua contentiosi corriguntur atque sanantur, donum Dei esse prædicamus: ita corripicndi suni infideles, vel in fide non permanentes, nun impediente islam correptionem prædicatione gratiæ Dei, quæ fidem quoque ipsam et in ea permansionem dona Dei esse commendat. Quia etsi ex lide impetratur sapientia, sicut ipse Jacobus cum dixisset, Si quis vestrum indiget sapientia, postulet aDeo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat, et dabitur ei; mox addidit, Postulet autem in fide; nihil hæsitans (Id. I, 5, G): non tamen quoniam fides datur priusquam postuletur ab illo cui datur, ideo dicenda est non esse donum Dei, sed esse a nobis, qnia dala est nobis, non petentibus nobis. Aposlolus cnim apertissime dicit: Pax fratribus et charitas cum fida a Deo Patre et Domino Jesu Christo (Ephes. vi, 23). A quo crgo pax et charitas, ab illo est ct fides, propter quod ab illo eam non solum augeri habentibus, verum etiam non habentibus poscimus dari. Neque isti, propter quos hæc dicimus, qni prædicatione prædestinationis et gratiæ exhortationem clamitant impediri, ad sola illa exhortantur dona, quæ non a Deo dari, sed a nobis esse contendunt, sicut sunt initium fidei, et in ea usque in finem perseverantia: quod utique facere deberent, nt tantummodo infideles hortarentur ut crederent, et fideles ut credere I permanerent.

---

Augustine, De Dono Perseverantiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp757/tmp757/tmp757.tmp757.opp-lat1.xml.
