# De Dono Perseverantiae 57.168-183

Augustine, De Dono Perseverantiae, 57.168 to 57.183. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.168

Ea vero quæ nobiscum Dei dona esse non negant, ut nobiscum Pelagianum demoliantur errorcm, sicut est pudicitia, continentia, patientia, et cætera quibus recte vivitur, et ex fide impetrantur a Domino, oranda monstrare et orare solum vcl sibi vet aliis debuerunt; non autem quemquam, ut ea capesseret et retineret, hortari. Cum vero et ad hanc exhortantur, ut possunt, atque exhortandos esse homines confitentur; satis utique ostendunt, nec ea prædicatione impediri exhortationes, sive ad fidem, sive ad perseverantiam usque in finem, quia et ista Dei dona esse, nec a se ipso cuiquam, sed ab illo tribui pradicamus. At enirn, « vitio suo quisque deserit fidem, cum cedi I tentationi atque consenlit, qua cum illo agitur ut deserat fidem. » Quis negat? Sed non idco dicenda est in fide perseverantia non esse donum Dei. Hanc enim quotidie poscit, qui dicit, Ne nos inleraa in tentationem (Matth. VI, 13); et si exauditur, hanc accipit: ac per hoc, quotidie ut perseveret petens, profecto perseverantiæ suæ spem non in se ipso, sed in Deo ponit. Ego autem nolo exaggerare meis verbis, sed illis cogitandum potius relinquo, ut videant quale sit quod sibi persuaserunt, i prædicatione prædestinationis audientibus plus desperationis quam exhortationis afferri. I Hoc est enim dicere, tunc de sua salute hominem desperare, quando spem suam non in se ipso, sed in Deo didiceritponere: cum propheta clamet, Maledictus omnis qui spem habet in homine (Jerem. xvu, 5). H.cc itaque dona Dei, quæ dantur electis se. cundum Dei propositum vocalis, in quibus donis est et incipere credere, et in lide usque ad vitæ hujus terminum perseverare, sicut tanta rationum atque auctoritatum contestatione probavimus; hæc, inquam, Dei dona, si nulla est prædestinatio quam defendimus, non præsciuntur a Deo: præsciuntur autem;

---

Augustine, De Dono Perseverantiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp757/tmp757/tmp757.tmp757.opp-lat1.xml.
