# De Dono Perseverantiae 57.184-209

Augustine, De Dono Perseverantiae, 57.184 to 57.209. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.184
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.184

hxc est igitur prædestinatio quam defendimus. CAPUT XVIII. — Unde aliquando eadem praedestinatio significatur etiam nomine præscientiæ, sicut ait Apostolus, Non repulit Dens plebem suam, quam præscivit. Hic quod ail, praescivit, non recte intelligitur, nisi, prædestinavit: quod circumstantia ipsius lectionis I ostendit. Loquebatur enim de reliquiis Judæorum, quoe salvx factæ sunt, pcreuntibus calceis. Nam superius dixerat, ad Israel dixisse prophetam, Tuta die extendi manus meas ad populum uon credentem et contradicentem: et tanquam responderetur, Ubi sunt ergo factæ promissiones Dei ad Israel? continuo subjunxit, Dico ergo, Numquid repulit Deus plebem suam P Absit: nam ct ego Israelita sum ex semine Abraham, tribu Benjamin2: tanquam diceret, Nam et ego ex ipsa plebe sum. Deinde addidit unde nunc agimus, Non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. Atque ut ostenderet Dei gratia fuisse relictas reliquias, non meritis operum eorum, secutus adjunxit, An nescitis in Elia quid dicit Scriptura; quemadmodum interpellat Deum adversus Israel? et cætera. Sed quid dicit illi, inquit, responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genu ante Baal. Non enim ait, Relicta sunt mihi; aut, Reliquerunt se mihi: sed, reliqui mihi. Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiæ per electionem gratiæ a factæ sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia. Et connectens illa quæ jam supra interposui, Quid ergo? et huic interrogationi respondens, Quod quærebat, inquit, Israel, hoc non est consecutus; electio autem consecuta est; cæteri vero excæcati suut (Rom. x, 2f-xi, 7). In hac ergo electione, et in his reliquiis, quae per electionem gratiæ facte sunt. voluit intelligi plebem, quam propterea Deus non repulit, quia præscivit. Hæc est illa electio, qua eos quos voluit, elegit in Christo ante constitutionem mundi, ut essent sancti et immaculati in conspectu ejus, in charitate, prædestinans eos in adoptionem filiorum (Ephes.

---

Augustine, De Dono Perseverantiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp757/tmp757/tmp757.tmp757.opp-lat1.xml.
