# De Dono Perseverantiae 57.210-226

Augustine, De Dono Perseverantiae, 57.210 to 57.226. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.210

i, 4, 5). Nullus igitur qui hæc intelligit, negare vel dubitare permittitur, ubi alt Apostolus, Non repulit Deus plebem suam, quam pæscivit, prædestinationem significare voluisse. Præscivit enim rcliquias, quas secundum electionem gratiæ ruerat ipse facturus. Hoc est ergo prædestinavit: sine dubio enim præscivit, si prædestinavit: sed prædestinasse, est hoc præscisse quod fuerat ipse facturus. CAPUT XIX.—48. Quid ergo nos prohrbet, quando apud aliquos verbi Dei tractatores lcgimus Dei praescientiam, et agitur de vocatione electorum, eamdem praedestinationem intelligere? Magis enim fortasse voluerunt hoc verbo in ea re uti, quod et facilius intelligitur, ct non repugnat, imo et congruit veritati quae de prædestinatione gratiæ praedicatur. Hoc scio, ncminem contra istam praedestinationem, quam secundum Scripturas sanctas defendimus, nisi errando disputare potuisse. Puto tamen eis qui de hac re sententias tractatorum requirunt, sanctos et in fide atque doctrina christiana laudabiliter usquequaque diffamatos viros, Cyprianum et Ambrosium, quorum tam clara testimonia posuimus, debere sunicere, et debere ad utrumque, id est, ut et gratiam Dei gratuitam, sicut credenda atque prædicanda est, per omnia credant et per omnia praedicent, et camdem prædicationem prædicationi qua hortamur pigros, vel corripimus malos, non opinentur adversam: quia et isti viri, cum sic praedicarent Dei gratiam, ut unus eorum diceret, ( In nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit » (Cyprianus, ad Quirinum, lib. 3, cap. 4); alter autem, « Non est in potestate nostra cor nostrum et nostrae cogitationes i (Ambrosius, de Fuga sæculi, cap. 1); non tamen hortari et corripere destiterunt, ut fierent præcepta divina. Nec timuerunt ne diceretur eis, Quid nos hortamini? quid et corripitis, si nihil boni ut habeamus est nostrum ', et si non est in potestate nostra cor nostrum? Haec ne dicerentur cis, nequaquam illi sancti ea mente timere potuerunt, qua intelligebant pancissimis esse donatum, ut nullo sibi homine prædicante, per ipsum Deum vel per Angelos coelorum doctrinam salutis accipiant;

---

Augustine, De Dono Perseverantiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp757/tmp757/tmp757.tmp757.opp-lat1.xml.
