Latin
57.239 to 57.261
Augustine, De Dono Perseverantiae 57.239-261
Unproofread scanNot analysed yet
Quod cum dicit, non negat Deo visum; a Deo enim preparatur voluntas hominum I (Prov. VIII, aec. LXX). Ut enim Deus honorificetur a sancto, Dei gratia est »(Super Lucam, in expositione proœmii). Itemque in eodem opere, hoc est, in Expositione ejusdem Evangelii, cum ad illum venisset locum, ubi Dominum ad Jerusalem pergentem Samaritani recipere noluerunt: c Simul disce, »inquit, «quia recipi noluit a non simplici mente conversis. Nam si voluisset, ex Indevotis devotos fecisset. Cur autem non receperint eum, Evangelista ipse commemoravit dicens: Quia facies ejus erat euntis in Jerusalem» (Luc. IX, 53). «Discipuli antem recipi intra Samariam gestiebant. Sed Deus quos I dignatur vocat, et quem vult religiosum facit »(Lib. 7 in Lucam, n. 27). Quid evidentius, quid illustrius a verbi Dei tractatoribus quaerimus, si et ab ipsis quod in Scripturis clarum est, audire delectat! Sed his duobus, qui sufficere debuerunt, sanctum Gregorium addamus et tertium, qui et credere in Deum, et quod credimus confiteri, Dei donum esse testatur, dicens: «Unius deitatis, quæso vos, confitemini Trinitatem: si vero aliter vultis, dicite unius esse naturae; et Deus *vocem dari vobis a sancto Spiritu deprecabitur: »id est, rogabitur Deus, ut permittat vobis dari vocem, qua quod creditis, confiteri possitis. «Dabit enim, certus sum; qai dedit quod primum est, dabit et quOd secundum est »(Gregorius Naxianzenus, Orat. 44 in Pentecosten); qui dedit credere, dabit et confiteri. Isti tales tantique doctores dicentes pon esse aliquid, de quo tanquam de nostro, quod nobis Deus non dederit, gloriemur; nec ipsum cor nostrum et cogitationes nostras in potestate nostra esse; et totum dantes Deo, atque ab ipso nos accipere confitentes, ut permansuri convertamur ad eum; ut id quod bonum est, nobis quoque videatur bonum, et velimus illud, ut honoremus Deum, et recipiamus Christum, ut ex indevotis eniciamur devoti et religiosi, ut in ipsam Trinitatem credamus, et confiteamur etiam voce quod credimus: haec utique gratiæ Dei tribuunt, Dei munera agnoscunt, ab ipso nobis, non a nobis esse testantur.