# De Dono Perseverantiae 57.262-274

Augustine, De Dono Perseverantiae, 57.262 to 57.274. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.262
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.262

Numquid autem quisquam cos dicturus est, ita confessos istam Dei gratiam, ut auderent negare ejus præscientiam, quam non solum docti, sed indocti etiam confitentur? Porro si Ime ita Deum noverant dare, ut non ignorarent eum daturum se esse praescisse, et quibus daturus esset non potuisse nescire; procul dubio noverant prædestinationem, quam per Apostolos prædicatam contra novos hæreticos operosius diligentiusque defendimus: nec tamen eis obedientiam prædicantibus, et ad eam sicut quisque poterat ferventer hortantibus, ullo modo recte diceretur, Si non vultis obcdientiani, ad quam nos accenditis, in nostro corde frigescere, nolite nobis istam Dei gratiam prædicare, qua Deum dare fatemini, quæ ut nos faciamus hortamini. CAPUT XX. — 51. Quamobrem si et Apostoli, et doctores Ecclesiæ qui eis successerunt eosque imitati sunt, utrumque faciebant, id est, et Dei gratiam, quæ non secundum menta nostra datur, veraciter prædicabant, et piam obedientiam præceptis salubribus instruebant: quid est quod invicta conclusi violeutia vcrilatis recte se isti nostri dicere existimant, c Etsi verum est quod dicitur de prædestinatione bencficiorum Dei, non est tamen populis prædicandum » (Supra, in epistolis Prosperi el Ililarii). Prædicandum est prorsus, ut qui habet aures audicndi, audiat (Luc. vin, 8). Quis autem habet, si non accepit ab illo qui ait, Dabo eis cor cognoscendi me, et aures audientes (Baruch II, 31)? Certe qui non accepit1, rejiciat: dum tamen qui capit, sumat ct bibat, bibat et vivat. Sicut enim prædicanda est pictas, ut ab eo qui habet aures audiendi, Deus recte colalur; prædicanda est pudicilia, ut ab eo qui habet aures audiendi, nihil genitatibus membris illicitum perpetretur; prædicanda est charitas, ut ab eo qui habet aures audicndi, Deus et proximus diligatur: ita prædicanda est et ista prædestinatio beneficiorum Dei, ut qui habet aures audiendi, nou in se ipso, sed in Dominu glo- Tietur.

---

Augustine, De Dono Perseverantiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp757/tmp757/tmp757.tmp757.opp-lat1.xml.
