# De Dono Perseverantiae 57.294-310

Augustine, De Dono Perseverantiae, 57.294 to 57.310. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.294
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.294

Ubi utique prædicavi, non solum aversas a recta fide, sed adversas eliam rectæ fidei, Deum sua gratia ad eam convertere hominum voluntates. De proficiente porro perseverantia quemadmodum Deum rogaverim, et scitis, et potestis recensere cum vultis. Omnia itaque Dei dona quae in eodem opere sive optavi, sive laudavi, quis, non dicam negare, sed dubitare saltem audeat Deum daturum se esse praescisse, et quibus daturus fuerit, nunquam potuisse nescire? Haec est praedestinatio manifesta et certa sanctorum: quam postea diligentius et operosius, cum jam contra Pelagianos disputaremus, defendere necessitas compulit. Didicimus enim singulas quasque haereses intulisse Ecclesiæ proprias quaestiones contra quas diligentius defenderetur Scriptura divina, quam si nulla talis necessitas cogeret. Quid autem coegit loca Scripturarum, quibus praedestinatio conunendaLa est, copiosius et enuclea. tius isto nostro labore defendi, nisi quod Pelagiani dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari? quod quid est aliud quam gratiae omnino negatio? CAPUT XXI. — 54. Haec ergo ut ingrata Deo sententia destruatur * gratuitis Dei beneficiis quibus liberafnur inimica * el initium fidei et in ea usque in finem perseverantiam secundum Scripturas, unde jam multa diximus, dona Dei esse defendimus. Quouiam si a nobis esse dicimus initium fidei, ut eo cætera Dei dona mereamur accipere; concludunt Pelagiani, gratiam Dei secundum merita nostra dari. Quod ita exhorruit catholica fides, ut damnari timens, hoc Pelagius ipse damnaverit. Itemque si dicimus a nobis esse perseverantiam nostram, non a Domino; respondent illi, ita nos a nobis habere initium fidei, sicut finem, sic argumentantes, multo magis nos babere a nobis illud initium, si a nobis habemus permanere usque in finem, cnm perficere quam inchoare sit majus: ac sic identidem concludant, gratiam Dei secundum merita nostra dari. Si autem ntrumqoe Dei donum est, et hnec Dens dona sua ( quod negare quis potest?

---

Augustine, De Dono Perseverantiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp757/tmp757/tmp757.tmp757.opp-lat1.xml.
