Latin
57.43 to 57.58
Augustine, De Dono Perseverantiae 57.43-58
Unproofread scanNot analysed yet
»Numquid enim, si hoc audito nonnulli in torporem segnitiemque vertantur, et a labore proclives ad libidinem post concupiscentias suas eant, propterea de præscientia Dei falsum putandum est esse, quod dictum est? Nonne si Deus illos bonos futuros esse præscivit, boni erunt, in quantalibet nunc malignitate versentur; si autem malos, mali erunt, in quantalibet nunc bonitate cernantur? Fuit quidam in nostro monasterio, qui cornpientibus fratribus cur quaedam non facienda faceret, et facienda non faceret, respondebat: Qualiscumque Dunc sim, talis ero qualem me Deus futurum esse praescivit. Qui profecto et verum dicebat, et boc vero non proOciebat in bonum: sed usque adeo profecit in malum, ut deserta monasterii societate fieret canis reversus ad suum vomitum: et tamen adbuc qualis sit futurus, incertum est. Numquid ergo propter hujusmodi animas 1 ea quae de praescientia Dei vera dicuntur, vel negauda sunt vel tacenda; tunc scilicet, quando si non dicantur, in alios itur errores? CAPUT XVI. —39. Suut etiam qui propterea vel non orant, vel frigide orant, quoniam Domino dicente didicerunt, scire Deum quid nobis nccessarium sit, priusquam petamus ab eo (Matth. Vi, 8). Num propter tates hujus sententiae veritas deserenda, aut ex Evanlelio delenda putabitur? Imo cum constet alia Deum, danda etiam non orantibus I, sicut initium fidei; alia nonnisi orantibus praeparasse, sicut usque in finem perseverantiam: profecto qui ex se ipso hanc se habere putat, non orat ut habeat. Cavendum est igitur, ne dum timemus ne tepescat hortatio, exstinguatur oratio, accendatur elatio. Dicatur ergo verum, maxime ubi aliqua quaestio ut dicatur impellit; et capiant qui possunt: ne forte cum tacetur propter eos qui capere non possunt, non solum veritate fraudentur, verum cHam falsitate capiantur, qui verum capcre, quo caveatur falsitas, possunt.