# De Dono Perseverantiae 57.82-101

Augustine, De Dono Perseverantiae, 57.82 to 57.101. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/57.82

timemus enim videlicet, ne loquentibus nobis offendatur, qui vcritatem non potest capere; et non timemus, ne tacentibus nobis, qui veritatem potest capere, falsitate capiatur? Aut enim sic praedestinatio praedicanda est, quemadmodum eam sancta Scriptura evidenter eloquitur, ut in praedestinatis sine paenitentia sint dona et vocatio Dei; aut gratiam Dei secundum merita nostra dari confitendum, quod sapiunt Pelagiani, quamvis ista sententia, quod sæpe jam diximus, lega.. tur gestis episcoporum orientalium etiam ipsius Pela. gii ore damnata (De Gestis Pelagii, n. 30). A Pelagianorum porro hxretica perversitate tantum isti remoti sunt, propter quos hæc agimus, ut licet nondum velint fateri prædestinatos esse, qui per Dei gratiam Gant obedientes atque permaneant; jam tamen fateantur, quod eorum prævcniat voluntatem quibus datur haec gratia: ideo utique, ne non gratis dari credatur gratia, sicut veritas loquitur; sed potius secundum præcedentis merita voluntatis, sicut contra veritatem Pelagianus error obloquitur. Praevenit ergo ct fidem gratia: alioquin si fidus cam praevenit, procul dubio prævenit et voluntas, quoniam fides sine voluntate non potest esse. Si autem gratia prævenit fidem, quoniam praevenit voluntatem; profecto prævenit omnem obedientiam; prævenit etiam charitatem, qua una Deo- vcraciter et suaviter obeditur; et haec omnia gratia in eo cui datur, et cujus hæc omnia prævenit, operatur. CAPUT XVII. — Restat in his bonis usque in finem perseverantia, quæ frustra quotidie a Domino poscitur, si non eam Dominus per gratiam suam in illo, cujus orationes exaudit, operatur. Videte jam a veritate quam sit alienum, negare donum Dei esse perseverantiam usque in finem hujus vitae: cum vitæ huic, quando voluerit, ipse det finem; quem si dat ante imminentem lapsum, facit hominem perseverare usque in finem. Sed mirabilior et fidelibus evidentior largitas bonitatis Dei est, quod etiam parvulis, quibus ohedicnlia non est illius aptatis ut detur, datur haec gratia.

---

Augustine, De Dono Perseverantiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp757/tmp757/tmp757.tmp757.opp-lat1.xml.
