# De Dono Perseverantiae 59

Augustine, De Dono Perseverantiae, Admomtio Pp. Benedictinorum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/59

Nec illud quod sequitur, est omnino dicendum, id est: « Cæteri vero qui in peccatorum delectatione remoramini, ideo nondum surrexistis, quia necdum vos adjutorium gratiæ miserantis erexit. i Cum bone et convenienter dici possit et debeat, Si qui autem adhoc in peccatorum damnabilium delectatione remoramini, apprehendite saluberrimam disciplinam: quod tamen cum feccrilis, nolite cxtolli quasi de operibus vestris, aut gloriari quasi hoc non accepentis; Deus est euim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bon. voluntate (Philipp. II, 13); et a Domino gressus vestri diriguntur, ut ejus viam velitis (Psal. XXXVI, i3): de ipso autem cursu vestro bono rectoque condiscite vos ad prædestinationem divinae gratiæ pertinere.

---

Augustine, De Dono Perseverantiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp757/tmp757/tmp757.tmp757.opp-lat1.xml.
