# De Dono Perseverantiae 61.1-13

Augustine, De Dono Perseverantiae, 61.1 to 61.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/61.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/61.1

Jam vero quod illis verbis conhectitur, miror si ullo modo potest ill populo christiano quisquam infirmus patienter audire, cum dicitur eis: c Et ki qui obeditis, si prædestinati estis rejiciendi, subtrahentur obediendi vires, ut obedire cessetis. » Hoc enim dicere, quid videtur aliud esse, quahi maledicere, aut mala quodam modo prophetare? Sed si et de iis qui non perseverant, aliquid placet dicere, vel necesse est; cur non potius ita saltem dicittir, tit paulo ante a me dictum est: primum, ut non de ipsis, qui in populo audiunt, hoc dicatur, sed de aliis ad ipsos; id est, ut non dicatur, c Si qui obeditis, si prædestinati estis rejiciendi: i sed, Si qui obediunt; et caetera per verbi personam tertiam, uon per S6- cundam I? Hes enim non optabilis, sed abominabiHs dicitur, ct durissime atque odiosissime quasi in audientium frontem compellando I colliditur, quando qui eis loquitur 4, dicit, c Et si qui estis qui obeditis, si praedestinati estis rejiciendi, subtrahentur obediendi vires; ut obedire cessetis. » Quid enim sententiæ deperit, si ita dicatur: Si qui autem obediunt, sed in regnum ejus et gloriam praedestinati non sunt, temporales sunt, nqc usque in tinem in eadem obedienlia permanebunt? Nonne et Verius eadem res et congruentius dicitur, ut non ipsis tantum malum tanqnam optare videamur, sed de aliis referre, quod oderint, nec ad se existiment pertinete, sperando orandoque meliora? Illo autem modo, quo id dicendum putant, cadem sententia eisdem pene verbis etiam de præscientia Dei, quam certe negare noh possunt, pronuhtiari potest, ut dicatUr, c Et si qut obeditis, si praesciti estis rejiciendi, obedire cessabitis. » Nempe hoc verissimum est: ita sane, sed improbissimum, importunissimum, incongruentissimum; non falso eloquio, sed non salubritcr valetudini humanae infirmitatis apposito.

---

Augustine, De Dono Perseverantiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp757/tmp757/tmp757.tmp757.opp-lat1.xml.
