# De Dono Perseverantiae 64

Augustine, De Dono Perseverantiae, Admomtio Pp. Benedictinorum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/64

Praesertim, quoniam quid oremus, sicut oportet, nescimus; aed ipse Spiritua, ait Apostolus, interpellat pro nobis1 gemitibus inenarrabilibus. Qui enim scrutatur corda, scit quid sapiat Spiritus, quia secundum Deum interpellat pro sanctis ( Rom. VIII, 26, 27 ). Quid est, ipse Spiritua interpellat, nisi, Interpellare facit, gemitibus inenarrabilibus, sed veracibus, quoniam veritas est Spiritus! Ipse est enim de quo alio loco dicit: Misit Deus Spiritum Filii aui in corda nostra, clamantem, Abba, Pater ( Galat. IV, 6). Et hic quid est, clamantem, nisi, Clamare facientem; tropo illo quo dicimus lætum diem, qui laetos facit? Quod alibi manilestat, ubi dicit: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore; aed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater ( Rum VIII, 15). Ibi dixit, clamantem; hic vero, in quo clamamus: ape. riens videlicet quomodo dixerit, clamantem, id est, sicut jam exposui, clamare facientem. Ubi intelligimus, et hoc ipsum esse donum Dei, ut veraci corde et spiritualiterclamemus ad Deum. Attendant ergo quomodo falluntur,qui putant esse a nobis, non dari nobis, ut petamus, quæramus, pulsemus: et hoc esse dicunt, quod gratia præceditur merito nostro, ut sequatur illa, cum accipimus petentes, et invenimus quaerentes, aperiturque pulsantibus: nec volunt intelligere etiam boc divini muneris esse, ut oremus, hoc est, petamus, quaeramus, atque pulsemus. Accepimus* enim Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater. Quod vidit et beatus Ambrosius. Ait enim ( In Comment. super Isaiam): « Et orare Deum, gratiae spiritualis, est: sicut scriptum est, Nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto » (I Cor. SII, 3).

---

Augustine, De Dono Perseverantiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp757/tmp757/tmp757.tmp757.opp-lat1.xml.
