Latin
Admomtio Pp. Benedictinorum
Augustine, De Dono Perseverantiae 65
Unproofread scanNot analysed yet
Haec igitur quae poscit a Domino, et semper ex quo esse coepit, poposcit Ecclesia, ita Deus vocatis suis daturum se esse praescivit, ut in ipsa praedestinatione jam dederit: quod Apostolus sine ambiguitate declarat. Scribens quippe ad Timotheum: Collabora, inquit, Evangelio secundum virtutem Dei salvos noa (acientis, et vocantis vocatione sua sancta; non secundum opera nostra, aed secundum suum propositam et gratiam, quæ data eat nobis in Christo Jesu ante tempora œterna, manifestata autem nunc per adventum Salvatoria nostri Jesu Christi (II Tim. i, 8-10). Ille itaque dicat Ecclesiam aliquando in lide sua non habuisse veritatem praedestinationis hujus et gratiæ, quae nunc cuntra novos haereticos cura diligentiore defenditur: ille, inquam, hoc dicat, qui dicere audet aliquando eam non orasse, vel non veraciter orasse, sine ut crederent infideles, sive ut perseverarent fideles. Quae bona si semper oravit, semper ea Dei dona esse utique credidil; nee ab illo esse praecognita unquam ei negare fas fuit. Ac per hoe praedestinationis hujus fidem, quæ contra novos haereticos nova sollicitudine nunc detenditur, nunquam Ecclesia Christi non habuit. CAPUT XXIV. —66. Sed quid plura? Satis docuisse me existimo, vel potius plus quam satis, dona Dei esse, ct incipere in Dominum credere, et usque in finem in Domino permanere. Cætera vero bona ad vitam piam, qua Deus recte colitur, pertinentia, etiam ipsi propter quos haec agimus, Dei dona esse concedunt. Omnia porro dona sua, ct quibus ea fuerat largiturus, Deum praescisse negare non possunt. Sicut ergo cætera praedicanda sunt, ut qui ea prædicat, obedienter audiatur; ita praedestinatio prædicanda est, ut qui obedienter hæc audit, non in homine, ac per hoc nec in se ipso, sed in Domino glorietur: quia et hoc Dei preceptum est; et hoc præceptum obedienter audire, id est, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. i, 31), similiter ut caetera, Dei donom est. Quod donum qui non habet, non dubito dicere, alia quaecumque babet, inaniter habet. Hoc Pelagiani, optamus, ut habeant; isti autem nostri ut plenius habeant. Non itaque simus in disputationibus prompti, et in orationibus pigri. Oremus, dilectissimi, oremus, ut Deus gratiae det etiam inimicis nostris, maximeque fratribus et dilectoribus nostris, intelligere et confiteri, post ingentem et ineffabilem ruinam, qua in uno omnes cecidimus, nemincm nisi gratia Dei liberari; eamque non secundum merita accipientium lInquam debitam reddi, sed tanquam veram gratiam nullis meritis praecedentibus gratis dari.