# De Dono Perseverantiae 67

Augustine, De Dono Perseverantiae, Admomtio Pp. Benedictinorum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/67

Nullum autem est illustrius praedestinationis exemplum quam ipse Jesus: unde et in primo libro jam disputavi (De Prœdestinatione Sanctorum, nil. 30, 31), et in hujus fine commendare delegi: nullum est, inquam, illustrius prædestinationis exemplum quam ipse Mediator. Quisquis fidelis vult eam bene intelligere, attendat ipsum, atque in illo inveniat et se ipsum: fidelis, inquam, qui in eo veram naturam credit et confitetur humanam, id est nostram, qamvis singulariter suscipiente Deo Verbo, in unicum Filium Dei sublimatam, ita ut qui suscepit et quod suscepit una esset in Trinitate persona. Nequc enim homine assumpto quaternitas facta est, sed Trinitas mansit, assumptione illa ineffabiliter faciente personae unius in Deo et homine veritatem. Quoniam non Dcum tantum dicimus Christum, sicut haeretici Manichæi; nec hominem tantum, sicut haeretici Photiniani; nec ita hominem, ut aliquid minus habeat quod ad humanam certum est pertinere naturam, sive animam sive in ipsa anima mentem rationalem, sive carnem, non de femina sumptam, sed faciam de Verbo in carnem converso atque mutato; quae omnia tria falsa et vana, haereticorum Apollinaristarum tres partes varias!diversasque fecerunt: sed dicimus Christum Deum verum, natum de Deo Patre sine ullo iniLio temporis; eumdemque hominem verum, natum de homine matre certa plenitudine temporis; nec ejus humanitatem, qua minor est Patre i, minuere aliquid ejus divinitatis, qua aequalis est Patri. Hoc autem utrumque unus est Christus, qui et secundum Deum verissime dixit, Ego et Pater unum sumus (loan. x, 30): et secundum hominem verissime dixit, Pater major me eit (Id. xiv, 28). Qui ergo hunc fecit ex semine David hominem justum, qui nunquam esset injustus sine ullo merito praecedentis voluntatis ejus; ipse ex injustis facit justos, sine ullo merito pracedentis voluntatis ipsorum, ut ille caput, hi membra sint ejus. Qui ergo fecit illum hominem, sine ullis ejus præcedentibus meritis, nullum quod ei dimitteretur, vel origine trahere, vel voluntate perpetrare peccatum; ipse nullis eorum præcedentibus meritis facit credentes in eum, quibus dimittat omne peccatum i qui fecit illum talem, ut nunquam habuerit habiturusque sit voluntatem malam; ipse facit in membris ejus ex mala voluntate bonam. Et illum ergo et nos prædestinavit; quia et in illo ut esset caput nostrum, et in nobis ut ejus corpus essemus, non praecessura merita nostra, sed opera sua futura pnescivit.

---

Augustine, De Dono Perseverantiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp757/tmp757/tmp757.tmp757.opp-lat1.xml.
