# De Duodecim Abusionum Gradibus [Incertus] 4

Augustine, De Duodecim Abusionum Gradibus [Incertus], 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-duodecim-abusionum-gradibus-incertus/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-duodecim-abusionum-gradibus-incertus/4

GRADUS IV. Dives sine eleemosyna. Amanda non sunt, quœ redamare nequeunt. Quartus abusionis gradus est, dives sine eleemosyna, qui superflua usus sus, quæ custodienda in posterum recondit, indigentibus et nihil habentibus non distribuit: per quod efficitur, ut dum in terra quæsita diligenti cura custodit, cœlestis patriæ perennem thesaurum amittat. Ad quem thesaurum Dominus Jesus adolescentem divitem, qui illum de perfectione interrogaverat, ita respondens invitavit: Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quœ habes, et da pauperibus, et veni, sequere me, et habebis thesaurum in cœlo ( Matth. Xix, 21). Quem thesaurum nullus unquam hominum habere potest, nisi qui pauperibus solatia præstat, aut qui per se ipsum pauper est. Non ergo dormiat in thesauris tuis, quod pauperi prodesse potest. Dives namque, etsi multa congregaverit, his frui solus nequaquam pote- r it; quia unius hominis natura multis rebus non succurrit. (a) Quid ergo stultius est, quam propter unjus hominis victum et vestitum, totam regni cœlestis perdere jucunditatem, et ælernos inferni cruciatus absque consolationis præstolatione subire? Quod ergo aliquando per necessitatem amittendum est. pro æterna remuneratione sponte distribuendum est. Omnia enim quœ videntur, temporalia sunt; quæ autem non videntur, œterna sunt ( II Cor. Iv, 18 ). Quamdiu namque temporales sumus, temporalibus temporalia deserviunt:et cum hinc transierimus, æternis æterna solatia præstabuntur. Idcirco diligere non debumus ea quæ non semper habebimus, præsertim cum expertem rationis avarum divitem, thesauri sui, et agri, et omnia quæ habet, ostendant; quia toto cordis intuitu illas res amat, quæ nunquam se diligunt. Si enim aurum er argentum et agros et vestimenta et cibos et metalla et bruta animalia quis dilexerit, hæc omnia visem sibi amoris rependere non posse, ipsa rerum natura ostendit. Quid ergo a ratione longius est, quam liligere quod te amare non valet; et negligere illum qui tuæ ditioni cum dilectione omnia præbet? Propter hoc igitur non diligi mundus, sed diligi proximus a Deo præcipitur (Matth. XXII, 39): quia proximus vi- Cem sui amoris potest rependeren quod mundus Minime posse non dubitatur. Sic enim inimicum esse Diligendum Dominus præcepit (Id. v, 44), ut illa di- Lectio amicum illum ex inimico efficiat. Quisquis ergo Dives cupidus, si vult æternas habere divitias, distri- Buendo egonis perdat interim non mansuras. Si enim Quod diligit non vendit, nemo emere potest quod cu- Pit. Avari namque ideo in judicio a rectissimo judice Nuncupantur maledicti: quia qui præteribant eorum Habitacula, non dicebant, Benedictio Domini super vos, benediximus vobis in nomine Domini (Psal. CXXVIII, 8). Infelices ergo sunt avari divites, qui propter res transitorias in æternam damnationem dilabuntur: et e constrario, Beati sunt misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V. 7). Felix est misericors, dum in hac virtute non substæitiam, sed affectum Deus requirit.

---

Augustine, De Duodecim Abusionum Gradibus [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa040a/stoa0040.stoa040a.opp-lat1.xml.
