# De Duodecim Abusionum Gradibus [Incertus] 5

Augustine, De Duodecim Abusionum Gradibus [Incertus], 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-duodecim-abusionum-gradibus-incertus/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-duodecim-abusionum-gradibus-incertus/5

GRADUS V. Femina sine pudicitia. Pudicitia duplex: corporis, animi. Quintus abusionis gradus est femina sine pudicitia. Sicut enim omnes mores bonos procurat et custodit in viris prudentia; sic et in feminis cunctos honestos actus nutrit, et fovet, et custodit pudicitia. Pudicitia namque castitatem custodit, avaritiam refrenat, lites devitat, iram mitigat, libidinem occupat, cupiditatem temperat, lasciviam castigat, ebrietatem cavet, verba non multiplicat, gulæ concupiscentias oppugnat 1, furtum omnino damnat. Quid plura? Omnia vitia restringit; et omnes virtutes, et quidquid coram Deo et homiaibus bonis laudabile est, nutrit. Impudica vita nec laudem ab hominibus in præsenti sæculo, nec remunerationem a Deo exspectat in futuro. Pudica vero vita famam bonam inter homines possidet, et de spe futuræ beatitudinis gaudet. Præsentibus semetipsam imitabilem facit, posteris memoriam amabilem relinquit. Bonis semper moribus delectatur et consentit, et assiduis Scripturarum meditationibus et eloquiis animam vegetat. Bonorum præcedentium exempla custodit, et inseparabilia perfectis contubernia nectit. Duobus ergo modis constat veræ pudicitiæ exercitatio, id est, corporis habitu et superficie, et animi affectu interno. Per exteriorem modum, juxta Apostolum, coram hominibus exempla, per interiorem modum coram Deo providemus opera bona. Pudicitia namque corporis est, alienas res non appetere, et omnem immunditiam devitare, ante horam congruam non gustare velle, risum non excitare, verba vana et falsa non loqui, habitum per omnia ordinatum, compositionemque convenicatem tam capillorum quam vestium sicut decet habere, cum indignis contubernia non inire, supercilioso intuitu neminem aspicere, vagari oculos non permittere, pompatico et illecebroso gressu non incedere, nulli inferior in incepto bono apparere, nulli contumeliam aut ruborem incutere, neminem blasphemare, bonis non invidere, senes non irridere, meliori non controversari, de his quæ ignoras non tractare, et ea quæ scis non omnia proferre: hæc enim proximis amabilem hominem reddunt, et Deo acceptabilem faciunt. Pudicitia vero animæ est, plus propter Dei oculos quam hominum omnia bona facere, appetitiones turpium cogitationum compescere, omnes meliores se esse æstimare, nemini invidere, de semetipso nihil confidere, Dei semper auxilio res omnes committere, ante Dei oculos semetipsum constituere, hæretica pravitate sensum non maculare, catholicis per omnia consentire, Deo soli adhærere, castitatem internæmentis Domino Jesu Christo offerre, omnia cœpta bona opera mortis tantum termino finire, præsentes tribulationes animi fortitudine parvipendere, in terra præter proximos nihil amare, cuncti amoris sui thesaurum in cœle constituere, et pro omni bono actu mercedem in cœlestibus a Deo sperare. Pudicitia ornamentum nobihum est, exaltatio humilium, nobilitas ignobilium, pulchritudo vilium 2, prosperitas laborantium, solamen mœrentium, augmentum omnis pulchritudinis, decus religionis, defensio criminum, multiplicatio meritorum, creatoris omnium Dei amicitia.

---

Augustine, De Duodecim Abusionum Gradibus [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa040a/stoa0040.stoa040a.opp-lat1.xml.
