# De Duodecim Abusionum Gradibus [Incertus] 6.1-22

Augustine, De Duodecim Abusionum Gradibus [Incertus], 6.1 to 6.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-duodecim-abusionum-gradibus-incertus/6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-duodecim-abusionum-gradibus-incertus/6.1

GRADUS VI. Dominus sine virtute. Tria his qui dominantur necessaria. In dignitatibus alii meliores, deteriores alii fiunt. Sextus abusionis gradus est, dominus sine virtute: quia nihil proficit dominandi habere potestatem, si dominus ipse non habet virtutis rigorem. Sed hic virtutis rigor non tam exteriori fortitudine, quæ et ipsa sæcularibus dominis necessaria est, indiget, quam animi interiori fortitudine bonis moribus exerceri debet: sæpe enim dominandi virtus per animi negligentiam perditur, sicut in Heli sacerdote factum fuisse comprobatur; qui dum per severitatem judicii peccantes filios non coercuit, in eorum vindictam Dominus velut consentienti non pepercit (I Reg. 11, 27-36). Tria ergo necessaria hos qui dominantur habere oportet; terrorem scilicet, et ordinationem, et amorem. Nisi enim ametur dominus et metuatur, ordinatio illius constare minime poterit. Per beneficia ergo et affabilitatem procuret ut diligatur: et per justas vindictas, non propriæ injuriæ, sed legis Dei, studeat ut metuatur. propterea quoque dum multi pendent in eo, ipse Deo adhærere debet: qui illum in ducatum constituit, qui ad portandum multorum onera ipsum veluti fortiorem solidavit. Paxillus enim nisi bene fixus firmetur, et alicui fortiori adhæreat, omne quod in co pendet cito labitur; et ipse solutus a rigore suæ firmitatis, cum oneribus ad terram delabitur. Sic et princeps nisi suo Conditori perinaciter adhæserit, et ipse, et omne quod continet, cito deperit. Quidam namque per dominandi officium plus Deo appropinquant, quidam imposito sibi dignitatis honore deteriores fiunt. Moyses enim accepto populi ducatu, familiarius Dei locutionibus utebatur (Exod. XXXIII, 11). Saüi vero filius Cis postquam sceptra regni suscepit, per inobedientiæ superbiam Deum offendit (I Reg. XV, 11). Rex Salomon postquam patris sui David sedem obtinuit, Deus illum ultra omnes mortales velut ad innumerosi populi gubernationem sapientiæ munere donavit (III Reg.

---

Augustine, De Duodecim Abusionum Gradibus [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa040a/stoa0040.stoa040a.opp-lat1.xml.
