Latin
6.23 to 6.35
Augustine, De Duodecim Abusionum Gradibus [Incertus] 6.23-35
Unproofread scanNot analysed yet
III, 12): e contrario vero Jeroboam servus Salomonis, postquam regni domus David par tem occupavit, ad idolorum culturam decem tribus Israel, quæ erant in parte Samariæ, divertit (Id. XII, 27-30). Per quæ exempla evidenter ostenditur, quosdam in sablimiori statu ad majorem perfectionem crescere, quosdam vero per supercil um dominationis ad deteriora defluere. Per quod utrumque intelligitur, eos qui ad meliora conscendunt, per virtutem animi et Dei auxilium posse id facere; et eos qui ad deteriora divertuntur, per mentis imbecilitatem pariter et negligentiam errare. Unde et dominum absque virtute fieri non decet, quam virtutem nullatenus sine Dei auxilio habet. Qui enim nulla tuetur, si non habet fortitudinem animi, non valet id agere: quoniam magna magnis infestationibus vel adversitatibus solent laborare. Omnis igitur qui præest, hoc primitus tota animi intentione procuret, ut per omnia de Dei adjutorio omnino non dubitet. Si namque cœperit in actibus suis auxiliatorem habere Dominum dominorum, nullus hominum contemptui poterit habere ejus dominatum: Non enim est potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 1). Ipse enim elevat de stercore egenum, et sedere facit cum principibus populi sui (Psal. CXII, 7): deponit potentes de sede, et exaltat humiles (Luc. I, 52), ut subditus fiat omnis mundus Deo, et egeat omnis gloria 1 Dei.