# De Duodecim Abusionum Gradibus [Incertus] 7.20-39

Augustine, De Duodecim Abusionum Gradibus [Incertus], 7.20 to 7.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-duodecim-abusionum-gradibus-incertus/7.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-duodecim-abusionum-gradibus-incertus/7.20

Propterea vero mundus præsens non diligi imperatur, ne a Dei dilectione alienus sæculi dilector quisque efficiatur. Non ergo debet contendi, quod non licet amari. Igitur christianus, qui nominis Christi similitudinem tenet, morum quoque ejus similitudinem habere debet. Christianus enim nemo recte dicitur, nisi qui Christo moribus coæquatur. De Christo vero per prophetam ita scribitur: Ecce puer meus quem elegi, electus meus, complacuit in illo sibi anima mea. Ponam spiritum meum super eum. Non coutendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus (Isai. XLII, 15; Matth. XII, 18). Ecce Christus non contendit, neque clamavit: et tu si morum Christi similitudinem retinere cupis, ne contendas; ne abusivus in Ecclesia christianus existas. Suis enim sectatoribus Christus præcepit, Nolite vocari rabbi; unus est enim magister vester, qui est Christus: et patrem nolite rocare super terram; unus est enim Pater vester qui in cœlis est. Omnes enim vos fratres estis (Matth. XXIII, 8, 9). Quibus ad supplicandum imperavit dicens, Sic autem orabitis: Pater noster qui es in cœlis, sanctificetur nomen tuum (Id. VI, 9), et cætera. Frustra autem contendit Patrem se habere in terra, qui patrem et patriam profitetur se habere in cœlo: cujus patriæ possessor nemo efficitur, nisi qui de terrenæ patriæ contentione securus habetur.

---

Augustine, De Duodecim Abusionum Gradibus [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa040a/stoa0040.stoa040a.opp-lat1.xml.
