Latin
11 to 12
Augustine, De Ecclesiasticis Dogmatibus [Incertus 'Gennadius Massiliensis'] 11-12
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XI. —Nihil incorporcum ct invisibile natura credendum, nisi solum Deum, id est, Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Qui ex co incorporcus creditur, quia ubique est, et omnia implet atque constringit; et ideo invisibilis omnibus creaturis, quia incorporeus est. CAPUT XII. —Creatura omnis corporea est: Angeli et omnes cœlestes Virtutes corporeæ 1, licet nun carne subsistant. Ex eo autem corporeas esse credimus intellectuales naturas, quod localitate circumscribuntur; sicut et anima humana quæ carne clauditur, et dæmones qui per substantiam angelicæ naturæ sunt.