# De Ecclesiasticis Dogmatibus [Incertus 'Gennadius Massiliensis'] 15-18

Augustine, De Ecclesiasticis Dogmatibus [Incertus 'Gennadius Massiliensis'], 15 to 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-ecclesiasticis-dogmatibus-incertus-gennadius-massiliensis/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-ecclesiasticis-dogmatibus-incertus-gennadius-massiliensis/15

CAPUT XVI. — Salum hominem credimus habere animam substantivam, quæ exula corpore vivit, et sensus suos atque ingenia vivaciter tenet. Neque cum. corpore moritur, sicut Aratus asserit: neque post modicum intervallum, sicut Zenon dicit; quia substantialiter vivit. CAPUT XVII. — Ammalium vero aniMa! non sunt substantivæ 8, sed cum carne ipsa carnis vivacitate nascuntur, et cum carnis morte finiuntur: et ideo nec ratione reguntur, sicut Plato ct Alexander putant, sed ad omnia naturne incitamento ducuntur. CAPUT XVIII. — Anima humana non cum carne moritur, quia non cum carne, ut superius diximus, seminatur; sed formato in ventre matris corpore, Dei judicio creatur et infunditur, ut vivat homo intus in utero, et sic procedat nativitate in mundum. CAPUT XIX. — Duabus substantiis tantum constat homo, anima et carne; anima cum ratione sua, et carne cum sensibus suis. Quos tamen sensus absque animae societate non movet caro. Anima vero et sinc carne rationale suum tenet.

---

Augustine, De Ecclesiasticis Dogmatibus [Incertus 'Gennadius Massiliensis'], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp736/tmp736/tmp736.tmp736.opp-lat1.xml.
