# De Ecclesiasticis Dogmatibus [Incertus 'Gennadius Massiliensis'] 20

Augustine, De Ecclesiasticis Dogmatibus [Incertus 'Gennadius Massiliensis'], 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-ecclesiasticis-dogmatibus-incertus-gennadius-massiliensis/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-ecclesiasticis-dogmatibus-incertus-gennadius-massiliensis/20

CAPUT XXI. — Libertati arbitrii sui commissus est homo statim in prima conditione, ut sala vigilantia neentis annitente, etiam in præcepti cuslodia perseveraret, si vellet in eo quod creatus fuerat pennanere. Potquam vero seductione serpentis per Eram cecedit, naturæ bonum perdidit, pariter et vigorem arbitrii: non lamen electioncm, ne non esset suum qnod emendaret peccatum, nec merito indulgeretur quod non arbitrio diluisset. Manet itaque ad quæredamsalutem arbitrii libertas 2, id est rationalis voluntas, sed admonente prius Deo et invitante ad salutem, ut vel cligat, vel sequ atur, vel agat occasione salutis, hoc est inspiratione Dei. Ut autcm consequatur quod eligit, vel qnod sequitur, vel quod occasione agit, Dei esse libere confitemur. Initium ergo salutis nostre Deo miserante habemus; ut acquiescamus salutiferæ inspirationi, nostrae potestatis est; ut adipiscamur quod acquiescendo admonitioni cupimus, divini est muneris: ut non labamur ab indepto solutis munere, sollicitudinis nostræ est et cælestis pariter adjutorii; ut labamur, potestatis nostræ est et ignaviæ.

---

Augustine, De Ecclesiasticis Dogmatibus [Incertus 'Gennadius Massiliensis'], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp736/tmp736/tmp736.tmp736.opp-lat1.xml.
