Latin
25 to 27
Augustine, De Ecclesiasticis Dogmatibus [Incertus 'Gennadius Massiliensis'] 25-27
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXVIII (al. 58). —Unde cognoscimus nihil esse natura immutabile, nisi solum Deum, Patrem. et Filium et Spiritum sanctum. qui mutari non potest a bono, quia natura possidet bonum, nec potest aliud quid esse quam bonum. CAPUT XXIX (al. 59). -Angeli vero qui in illa qua creati sunt beatitudine perseverant, non natura possident bonum, ut non mutarentur cu:u cæteris, sed arbitrii servantes bonam voluntatem, et bonum conditionis, et fidem suo Domino servavcrunt. Unde et mcrito ab ipso Domino sancti Angeli vocantur, quod tenuerint arbitrii sanctitatem, nee sociorum exemplo deviaverint a bono 2. CAPUT XXX (al. 63). —Bonæ sunt nuptiæ, sed causa filiorum et compescendic fornicationis obtentu 1. CAPUT XXXI (al. 64). —Melior est continentia; sed non sihi suflicit ad beatitudinem, si pro solo amore pudicitiæ retinetur, sed si et hoc cum affectu causa vacandi Domino cligitur: alioquin divortium magis conjugii videbitur esse, quam castitas.