# De Ecclesiasticis Dogmatibus [Incertus 'Gennadius Massiliensis'] 25-27

Augustine, De Ecclesiasticis Dogmatibus [Incertus 'Gennadius Massiliensis'], 25 to 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-ecclesiasticis-dogmatibus-incertus-gennadius-massiliensis/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-ecclesiasticis-dogmatibus-incertus-gennadius-massiliensis/25

CAPUT XXVIII (al. 58). — Unde cognoscimus nihil esse natura immutabile, nisi solum Deum, Patrem. et Filium et Spiritum sanctum. qui mutari non potest a bono, quia natura possidet bonum, nec potest aliud quid esse quam bonum. CAPUT XXIX ( al. 59). - Angeli vero qui in illa qua creati sunt beatitudine perseverant, non natura possident bonum, ut non mutarentur cu:u cæteris, sed arbitrii servantes bonam voluntatem, et bonum conditionis, et fidem suo Domino servavcrunt. Unde et mcrito ab ipso Domino sancti Angeli vocantur, quod tenuerint arbitrii sanctitatem, nee sociorum exemplo deviaverint a bono 2. CAPUT XXX (al. 63). — Bonæ sunt nuptiæ, sed causa filiorum et compescendic fornicationis obtentu 1. CAPUT XXXI (al. 64). — Melior est continentia; sed non sihi suflicit ad beatitudinem, si pro solo amore pudicitiæ retinetur, sed si et hoc cum affectu causa vacandi Domino cligitur: alioquin divortium magis conjugii videbitur esse, quam castitas.

---

Augustine, De Ecclesiasticis Dogmatibus [Incertus 'Gennadius Massiliensis'], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp736/tmp736/tmp736.tmp736.opp-lat1.xml.
