Latin
29 to 32
Augustine, De Ecclesiasticis Dogmatibus [Incertus 'Gennadius Massiliensis'] 29-32
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXXIV (al. 67). -Malas dicere nuptias, vel fornicationi comparandas aut stupro; cibos vero credere malos, vel mali causam percipientibus 3, non est Christianorum, sed proprie Encratitarum et Manichæorum. CAPUT XXXV (al. 68). —Sacratæ Dco virginitati nuptias coæquare, aut pro amore castigandi corporis abstinentibus a vino vel carnibus nihil credere meriti accrescorc, nec hoc Christiani, sed Joviniani est. CAPUT XXXVI (al. 69). —Integra fide credendum est, beatam Mariam Dei Christi matrem et virgincm concepisse, et virginem genuisse, et post partum virginem permansisse. Nec est blasphemiæ Helvidii acquiescendum, qui dixit: Virgo ante partum, non virgo post partum. CAPUT XXXVII (al. 70). —Elementa, id est, cælum et terram non credimus abolenda per ignem, sed in melius commutanda: figuram quoque mundi, id est, imaginem, non substantiam transituram.