Latin
36
Augustine, De Ecclesiasticis Dogmatibus [Incertus 'Gennadius Massiliensis'] 36
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XLII (al. 75). —In Eucharistia non debet pura aqua oflerri, ut quidam sohrielatis falluntur imngine; sed vinum cum aqua mixtum: quia et vinum fuit in redemptionis nostræ mysterio, cum dixit, Non bibam amodo de hoc genimine vitis (Matth. XXVI, 29); et aqua mixtum, quod post cænam dabatur. Sed et de latere ejus, quod lancca perfossum est, aqua cum sanguine egressa, vinum de vera cjus carnis vite cum aqua expressum ostendit.