Latin
38 to 40
Augustine, De Ecclesiasticis Dogmatibus [Incertus 'Gennadius Massiliensis'] 38-40
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XLIV (al 77). —In resurrectione ex mortuis sexus forma non mutabitur: scd vir mortuus resurget in forma viri, et femina in forma feminæ, carens sexus tamen hujus vittæ tantum conditione. non specie naturali; ne non sit vera resurrectio, si non id resurget quod cadit. CAPUT XLV (al. 78). —Ante passionem Domini omnes animæ sanctorum in inferno sub dehito prævaricationis Adæ tenebantur, donec auctoritate no. . . mini per indebitam ejus mortem de servili conditione libcrarenlur. CAPUT XLVI (al. 79). -Post ascensionem Domini ad coelos, omnium sanctorum animae cum Christo sunt, et exenntes de corpore ad Christum vadunt, exspectantes resurrectionem corporis sui, ut ad integram et perpetuam a beatitudinem cum ipso pariter immutentur: sicut et peccatorum animae in inferno sub timore positæ exspectant rcsurrectioncm sui curporis, ut cnm ipso ad poenam detrudantur' æternam.