# De Ecclesiasticis Dogmatibus [Incertus 'Gennadius Massiliensis'] 6

Augustine, De Ecclesiasticis Dogmatibus [Incertus 'Gennadius Massiliensis'], 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-ecclesiasticis-dogmatibus-incertus-gennadius-massiliensis/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-ecclesiasticis-dogmatibus-incertus-gennadius-massiliensis/6

CAPUT VI. — Erit resurrectio mortuorum omnium, sed una et insimul et semel: non prima justorum, et secunda peccatorum, ut fabula est somniatorum a; sed una omnium. Et si id resurgere dicitur quod cadit, caro ergo nostra in veritalc resurget, sicut in veritate cadit. Et non secundum Origenem immutatio corporum erit, id est, aliud novum corpus pro carne: sed eadem caro corruptibilis quæ cadit, tam justorum quam injustorum, incorruptibilis resurget, que vel poenam sufferre possit pro peccatis, vel in gloria æterna manere pro mcritis.

---

Augustine, De Ecclesiasticis Dogmatibus [Incertus 'Gennadius Massiliensis'], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp736/tmp736/tmp736.tmp736.opp-lat1.xml.
