Latin
7
Augustine, De Ecclesiasticis Dogmatibus [Incertus 'Gennadius Massiliensis'] 7
Unproofread scanNot analysed yet
(iAPUT VII. —Omnium hominum erit resurreciio: si omnium erit. ergo omnes moriuntur, ut mors ah Adam ducta omnibus filiis ejus donfinetur, et maneat illud privilegium in Domino, quod de eo specialiter dicitur: Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Psal. xv, 10). Ejus enim caro non vidit corruptionem. Hanc rationem maxima Patrum turba tradente suscepimus. Verum quia sunt et alii aeque catholici et eruditi viri, qui credunt, anima in corpure manente mutandos ad incorruptionem et immortalitatem eos, qui in adventu Domini vivi inveniendi sumit, et hoc eis reputari pro resurrectione ex mortuis, quod mortalitatem immutatione deponant, non morte: quolibet quis acquiescat modo, non est hæreticus, nisi ex contentione hæreticus fiat. Sufficit enim in Ecclesiæ lege carnis resurrectionem credere futuram de morte.