Latin
9
Augustine, De Ecclesiasticis Dogmatibus [Incertus 'Gennadius Massiliensis'] 9
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IX. —Post resurrectionem et judicium non credamus restitutioncm futuram, quam Origenes delirat; ilL dæmones vel impii homines post tormenta quasi suppliciis expurgati, vul illi in angelicam qua creati sunt, redeant dignitatem, vel isti *justorum societate donentur; eo quod hoc divinae conveniat pictati, nc quid ex rationalibus pereat creaturis, scd quolibet modo salvetur. Sed nos credamus ipsi judici omnium et retributori justo, qui dixit, Ibunt impii in supplicium æternum, justi autem in vitam æternam (Matth. xxv, 46), ut percipiant fructum operum suorum.