# De Ecclesiasticis Dogmatibus [Incertus 'Gennadius Massiliensis'] 9

Augustine, De Ecclesiasticis Dogmatibus [Incertus 'Gennadius Massiliensis'], 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-ecclesiasticis-dogmatibus-incertus-gennadius-massiliensis/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-ecclesiasticis-dogmatibus-incertus-gennadius-massiliensis/9

CAPUT IX. — Post resurrectionem et judicium non credamus restitutioncm futuram, quam Origenes delirat; ilL dæmones vel impii homines post tormenta quasi suppliciis expurgati, vul illi in angelicam qua creati sunt, redeant dignitatem, vel isti * justorum societate donentur; eo quod hoc divinae conveniat pictati, nc quid ex rationalibus pereat creaturis, scd quolibet modo salvetur. Sed nos credamus ipsi judici omnium et retributori justo, qui dixit, Ibunt impii in supplicium æternum, justi autem in vitam æternam (Matth. xxv, 46), ut percipiant fructum operum suorum.

---

Augustine, De Ecclesiasticis Dogmatibus [Incertus 'Gennadius Massiliensis'], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp736/tmp736/tmp736.tmp736.opp-lat1.xml.
