Latin
1.1 to 1.25
Augustine, De Essentia Divinitatis [Incertus] 1.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
I. Omnipotens Deus Pater et Filius cL Spiritus sanctus, unus atque trinus, unus vidclicet in natura, trinus vero exstat in personis: solus invisibilis, solus immensus atque incomprehensibilis, solus incircumscriptus, solus inimulabilis, incorporeus et immortalis, ubique præsens, sed latens: ubique totus, sed immensus. Invisibilis est, quia in essentia sua videri non potest, Apostolo testante, qui ait, Quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest (I Tin. vi, 46). Et in Evangelio, Deum nemo vidit unquam (Joan. I, 18). Incorporcus est, quia nullis membrorum lineamentis compositus, sive compactus existit, sicut Veritas in Evangelio ait, Spiritus est Deus; et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare (Id. IV, 24). Immensus est, quin quantitas ejus vel qualitas a nullo cx creaturis metiri potest: cui Salomon in oratione sua supplicans ait, Si cælum et cæli caelorum te non capiunt, quanto magis domus ista quam ædificavi (III Reg. VIII, 27)? Incircumscriptus est, quoniam circumscribi non potest. Illocalis est, quoniam de loco ad locum nequaquam transit, sed neque in loco quolibet retinetur It ipso de semetipso per Isaiam prophetam testimonium perhibente atque dicente, Cælum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 1). Et pcr Jeremiam, Nonne cælum et terram ego impleo, dicit Dominus (Jerem. XXIII, 24)? Cujus immensitatem prophieta in Psalmo confitens ad ipsum Deum ait, Si ascendero in cælum. tu illic es; tt si descendero ad infernum, ades (Psal. CXXVIII, 8). De cujus immensitate adhuc in libro heati Job scriptum est, Excelsior cælo est, et quid far cies? Profundior inferno, et unde cognosces (Job XI, 8)? Longior terra mensura ejus, et latior mari. Qui enim cælum et terram implet, procul dubio nullus est locus ab ejus praesentia absens. Super omnem quippe creaturam praesidet regendo atque imperando: subtus omnia est sustinendo atque portando, non laboris pondere, sed infatigabili virtute: quoniam nulla creatura ab eo condita per se subsistere valet, nisi ab ipso sustentetur qui illam creavit.