Latin
1.115 to 1.130
Augustine, De Essentia Divinitatis [Incertus] 1.115-130
Unproofread scanNot analysed yet
per digitos vero, sanctos, ut dictumesl, Prophetas mystice insinuavit. Imago Dei Patris invisibilis, unigenitus est Filius cjus, de quo Apostolus ait, Qui eat imago Dei invisibilis osa. I, 15). Aliler namque cst imago Dci Patris in Filio suo, quem non aliundc, sed de semetipso, hoc cst, de substantia sua per omnia sibi similcm genuit ct æqualem: aliter. vero in anima hominis, quam non ex ser id est, de substantia sua, sicut plerique hæretici opinati sunt, genuit, sed ex nihilo creavit. Sicut aliter est imago cujuslibet regis in lilio ejus quem ex semetipso sibi similem genuit, id est, homo hominem; aliter vero in annulo ejus, sive in cera imago illius impressa, que non est boc quod ipse, sicut filius qui naturaliter, hoc est quod et pater. Cor Dei Patris, arcanum sapientiæ ejus mystice innuit, ex quo Verbum, id est, Filium suum impassibiliter sine initio gcnuit, ipso dicente per prophetam, Eructavit cor meum verbum bonutn (Psal. XLIV, 2). Alas habere legitur Deus, pro eo quod more avis electos suos tanquam pullos sub se colligit, fovet, et ab insidiis diaboli et malorum hominum protegit: de cujus protectione Propheta in Psalmo ad ipsum ait, Sub umbra alarum tuarum protege me (Psal. xvi, 8). Scapulas habere dicilur Deus, quia infirmamembra Ecclesiae patienter quasi in scapulis portat, et portando protogit: de quo in Psalmo viro. justo dicitur, Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis (Psal. xc, 4). Venter Dei Patris, secreta origo substantiæ ejus accipitur, ex qua origine ineffabiliter nnte omnem creaturam Filium suum genuit: ipso testimonium perhibente per prophetam ac dicente, id est, Patre ad Filimn, Ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Aliter uterus Dei incomprehensibilia et occulia judicia ejus, quæ rimari nequeunt, mystice insinuat: de quibus occultis judiciis ejus in Job scriptum est, De cujus utero egressa est glacies, et gelu de cælo quia genuit (Job.