# De Essentia Divinitatis [Incertus] 1.131-149

Augustine, De Essentia Divinitatis [Incertus], 1.131 to 1.149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-essentia-divinitatis-incertus/1.131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-essentia-divinitatis-incertus/1.131

XXXVIII, 29)? Posteriora Filii Dei, incarnatio ejus accipitur, quæ extremo tempore ad redemptionem humani generis facta est: de qua posteriori parte Filius Dei in monte Sina ad Moysen per angelum loquens ait, Posteriora mea videbis, faciem autem meam videre non poteris (Exod, XXXIII, 23); ac si ei diceret, Incarnationem meam videbis, deitatem meam videre non poteris. Pedes Dei, stabilimentum virtutis ac potentiæ ejus suut, eo quod ubique præsens sit, et universa illi sint subjecta, ipso dicente per Isaiam prophetam, Coelum mihi sedes est; terra autem scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 1). Aliter vero pedes Filii Dei, incarnatio ejus intelligitur, quæ divinitati subjecta est, tanquam capiti pedes, sive pro co quod circa finem mundi ipsa incarnatio facta cst. Sicut enim pcr caput, ut dictum est, divinitas; ita per pedes figuraliter humanitas cjus exprimitur: de qua humanitate in Exodo scriptum est, Viderunt Deum Israel, hoc est, Moyses et Aaron et Nadab et Abiu et septuaginta de senioribns populi, et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi cælum cum serenum est (Exod. XXIV, 10). Sicut autem per lapidem sapphirinum cælestes creaturas, id est, sanctos An gelos; ita per coelum serenum sanctam electorum Ecclesiam ex hominibus assumptam figuraliter demonstrare voluit. Super quas duas creaturas homo assumptus a Filio Dei in perpetuum regnat. De quo in Psalmo, Omnia, inquit, sub pedibus ejus (Psal. VIn, 8). Aliter per pedes Domini, id est, Jesu Christi. significati sunt sancti prædicatores, de quibus in Deuteronomio scriptum est, Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina ejus ( Deut. XXXIII, 5). Vestimentum Filii Dei aliquando caro ejus, quæ a divinitate assumpta est, in divinis Libris figuraliter accipitur: de quo indumento caruis ejus Isaias propheta vaticinans ait, Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra (Isai.

---

Augustine, De Essentia Divinitatis [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp734/tmp734/tmp734.tmp734.opp-lat1.xml.
