Latin
1.185 to 1.199
Augustine, De Essentia Divinitatis [Incertus] 1.185-199
Unproofread scanNot analysed yet
Stare Deus dicitur, cum nus infirmos, id est, creaturam suam ad pœnitentiam et conversionem vitæ atienter sustinet: ut est illud in H abacuc propheta, Stetit, et mensus est terram, et dissolvit gentes (Habacuc III, 6); id est, stetit ad subveniendum, et dissolvit credentes in se a vinculis peccatorum. Transire dicitur Deus, cum a cordibus quorumdam hominum, in quibus ante per fidem inhabitare credebatur, postea subrepente perfidia vel quolibet delicto ab his reccdit, et ad alios transit. Quemadmodum de Judæis ad Gentes, et de hæreticis ad catholicos, seu de quibuslibet irreligiosis et negligentibus pro vitio suo recedere dicitur Deus, et ad alios transire, quod non localiter aut visibiliter, sed invisibiliter occulto justoque judicio facere consuevit. Ambulare dicitur Deus, non de loco ad locum transeundo, quod impium est ita credere: sed deambulatio ejus est in cordibus sanctorum delectari; sicut scriptum est, Et inhabitabo in eis, et inambulabo, eJ ero illorum Deus (Levit. xxvi, 12). Vel certe ambulare Dei, est in sanclis pr. i dicatoribus suis de loco ad locum transire. Loqui Dei est, invisibiliter sine sono vocis vel quolibet strepitu occulte in mentibus sanctorum voluntatem suam atque rectum intellectum inspirare, seu futura sicut sanctis Prophetis revelare. Quae locutio Dei, ut quidam volunt, tribus modis accipitur. Primo namque modo per subjectam crcaturam, sicut ad Moysen, in rubo et igne apparuit; vel sicut ad Abrabam, et Jacob, sive jam dictum Moysen et cæteros sanctos, quibus voluit, in Angelis apparere dignatus est. Secundo modo in somnis. sicut ad Jacob et ad Zachariam prophetam, et ad Joseph sponsum Mariae, et ad alios sanctos quibus voluit secreta revelare. Tertio autem modo, neque per creaturam visibilcm, neque per somnium, sed occulta tantum inspiratione invisibilitcr corda sanctorum tangendo loquentes efficit2, quemadmodum in libris Prophetarum Icgitur, cum ipsi Prophetæ divino subito afflati Spiritu exclamabant dicentes, Hæc dicit Dominus.